CONSORTIUM hercto non cito

CONSORTIUM hercto non cito
CONSORTIUM hercto non cito
apud A. Gellium, l. 1. c. 9. Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes simul, qui a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque pecuniae familiaeque habebat, in medium dabant, et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit antiquum consortium, quod iure atque verbô Romanô appellabatur Hercto non cito: Societas proprie fuit inter coheredes qui a communione discedere nolebant. Consortes enim dicebantur, quamdiu hereditas divisa non erat. Glossae, consortes, κοινόβιοι, σύγκληροι; Unde Consortium istiusmodi societas et communio coheredum: Contra dissortes, postquam diviserant. Glossae, dissortes, διακληρωθέντες; at exsortes, ἄκληροι, quasi exheredes. Herctum autem, in antiqua illa Iuris formula ac verbo, hereditatem, patrimonium et bona significat, ut latius infra videbimus, in hac voce: Citum, divisum, a cio, quod ortum est ex antiquo verbo Graeco χίω, pro quo χίζω postmodum dictum est, i. e. divido, scindo. De coheredibus igitur, usurpata haec formula, qui Herctum inter se non ciebant, h. e. hereditatem divisam, experiebantur Quod si veo qui a Consortio Hercti non citi discedere Volebant, et Herctum citum habere, i. e. hereditatemdivisam, experiebantur actione Familiae erciscundae, constitutâ ex Legg. XII. Tabb. Quô iudiciô non sola familia, sed tota hereditas dividi petebatur. Ubi obiter notandum, cum ercisci, pro dividere a Triboniano postium, nihili verbum sit et caelo Latino ignotum, actionem illam XII. Tabularum, quae dabatur Hercto ciundo, h. e. hereditati dividundae, ita conceptam fuisse, iudicate Salmasium, Familiae, hercti, ciundae, i. e. familiae et reliquorum bonorum, quae hercti nomine comprehenduntur, dividendorum. Quam in reni vide pluribus illum disserentem, ad Solin. p. 1263.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • COENOBIUM — Graece Κοινόβιον, dicta est conversatio eorum, qui ex collatis opibus vivebant. Instituti auctor Pythagoras, qui demi suae plurimos habebat iuvenes, quos hôc pactô alebat; Unde apud A. Gellium, l. 1. c. 9. et Laertium, l. 8. legimus, omnes simul …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HERCTUM — vox antiqua, hereditatem, patrimonium, bona, denotans; ab hercto quod et forctum et horctum, et erctum, pro bono. Unde formula, Hercto non cito, apud vett. Iurecoss. de coheredibus, qui hereditatem inter se non ciebant, h. e. hereditatem et bona… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”